Here is the assignment that WAS due on August 26.  I had a few issued with my email, so I forgot about posting this here.  And, I lied for August 19.  One more after this one!

11.20 Et in lapide Pater Noster scripsit; et inde ascendit in celum, dicens discipulis: "Ite docete omnes gentes," et reliqua.

11.21 Inter Templum Domini et montem Oliueti est uallis Iosaphath, ubi uirgo Maria ab apostolis sepulta fuit. 

11.22 In qua ualle mundum iudicaturus ueniet Dominus. 

11.23 Ibi prope est uilla quae dicitur Gethsemani, ibique prope est ortus trans torrentem Cedron, ubi Iudas Iesum tradidit. 

11.24 Inde prope est sepulchrum Isaiae prophetae. 

11.25 Inde ad mille passus Bethania, ubi Lazarus quatriduanus resuscitatus est. 

11.26 In eadem parte contra Iericho ad milia XVIIII est arbor sicomorus, in quam Zacheus ascendit, ut uideret Iesum. 

11.27 In alia parte ad mille passus de Iericho est fons Helisei, ab ipso benedictus commixtione salis. 

11.28 Inde ad V milia est fluuius Iordanis, in quo Dominus a Iohanne baptizatus est, ab Hierusalem distans VIII leugis. 

11.29 Inde non longe est mons unde Helias raptus est. 

11.30 A Iordane est uia XVIII dierum usque ad montem Synai; ubi Deus Moysi in igne rubi apparuit, eique legem dedit; ibique est ydria magna, quae indeficiens oleum parturit. 

11.31 Mons Thabor distat ab Hierusalem itinere trium dierum, ubi Dominus transfiguratus est. 

11.32 In cuius montis pede dicitur esse Galilea et mare Tyberiadis, quod non est mare sed stagnum de quo Iordanis egreditur.


END

The final assignment, due September 2!

11.32 In dextera parte urbis Hierusalem contra meridiem extra murum quantum potest arcus iacere, est mons Syon; ibique est ecclesia a Salomone facta. 

11.33 Ibi Iesus caenauit cum discipulis ante passionem, ibique eos Spiritu Sancto repleuit; ibi etiam uirgo Maria migrauit a saeculo, et spiritum reddidit, cuius corpus sanctissimum apostoli in uallem Iosaphat transtulerunt. 

11.34 In cuius montis pede contra meridiem est fons Syloa, subito egrediens e terra. 

11.35 Inde non longe est Sychem, ubi Ioseph ueniens de ualle Ebron quaesiuit fratres. 

11.36 Ibi est uilla quam dedit Iacob Ioseph filio suo; ibique requiescit corpus eius. 

11.37 Inde ad mille passus est Sychar, ubi Dominus mulieri Samaritanae locutus est. 

11.38 Inde non longe est locus ubi luctatus est angelus cum Iacob. 

11.39 Ibi Bethleem est, ciuitas Dauid, ubi Christus natus est, distans ab Hierusalem quattuor milibus contra meridiem; ibique est ecclesia marmoreis columnis aedificata, in qua est locus ubi Christus natus est. 

11.40 Non procul hinc in dextera parte est Domini presepe. 

11.41 Inde ad XII milia est castellum Abraham, quod dicitur Tocor, ubi ipse Abraham et Isaac et Iacob sepulti sunt cum uxoribus suis. 

11.42  In sinistra parte est mons Dominus Vidit, ibique locus est ubi Abraham immolare filium uoluit.


END

Here is the assignment for August 19.  One more to go!

11.7 Deinde est domus Caiphae, et columna ad quam Christus ligatus flagellis caesus fuit. 

11.8 Ad portam Neapolitanam est pretonum Pilati, ubi Christus a principibus sacerdotum iudicatus fuit. 

11.9 Inde non procul est Golgotha, id est caluariae locus, ubi Christus Dei filius crucifixus est, et ibi primus Adam sepultus fuit, ibique Abraham Deo sacrificauit. 

11.10 Inde quasi ad magni lapidis iactum uersus occidentem locus est ubi Ioseph ab Arimathia domini Iesu corpus sanctum sepeliuit; ibique est ecclesia a Constantino rege speciose fabricata. 

11.11 A monte Caluariae sunt XIII pedes usque ad medium mundum contra occidentem. 

11.12 A sinistra parte est carcer, ubi Christus fuit carceratus. 

11.13 In dextera parte sepulchri prope est monasterium Latinum in honore sanctae Mariae Virginis, ubi eiusdem domus fuit. 

11.14 Ibi altare est in eodem monasterio, ibique stabat Maria mater uirgo, et cum ea soror matris eius Maria Cleophe, et Maria Magdalene, flentes dolentesque in cruce positum Dominum uidentes. 

11.15 Ibi dixit Iesus matri: "Mulier, ecce filius tuus"; discipulo: "Ecce mater tua." 

11.16 Ab hoc loco quantum potest arcus bis mittere sagittam, in orientali parte est Templum Domini a Salomone factum, in quo a iusto Symeone presentatus est Christus. 

11.17 In dextera parte huius templi, Salomon templum suum aedificauit, et inter utrumque templum porticum speciosam struxit columnis marmoreis. 

11.18 In sinistra parte probatica piscina est. 

11.19 Inde contra orientem quasi ad mille passus mons Oliueti conspicitur, ubi dominus Iesus ad patrem orauit dicens: "Pater, si fieri potest," et reliqua. 

11.19 Et in lapide Pater Noster scripsit; et inde ascendit in celum, dicens discipulis: "Ite docete omnes gentes," et reliqua.

END

Here is the August 12 assignment.  This is where the narrative ends, but I have decided to include the index, which is a description of the places in the Holy Land.  Then we will be completely finished!  Only a few more weeks.

10.39.59 Inhonoratus ero semper in terra Babilonica."
10.39.60 Nostri autem acceperunt eius stantarum, quod comparauit comes de Nortmannia uiginti marchas argenti, et dedit patriarchae in Dei honorem Sanctique Sepulchri. 
10.39.61 Ensem uero emit quidam sexaginta bisanteis. 
10.39.62 Superati sunt itaque inimici nostri Deo annuente. 
10.39.63 Omnes naues terrarum paganorum ibi aderant. 
10.39.64 Homines uero qui intus erant, uidentes ammirauisum fugientem cum suo exercitu, statim suspenderunt uela, et impulerunt se in alta maria. 
10.39.65 Reuersi sunt nostri ad tentoria eorum, acceperuntque innumera spolia auri, argenti, omniumque bonorum; omniumque animalium genera, ac omnium armorum instrumenta. 
10.39.66 Quae uoluerunt asportarunt, reliqua igne consumpserunt.
10.39.67 Reuersi sunt nostri cum gaudio Hierusalem, deferentes secum omnia bona, quae illis erant necessaria. 
10.39.68 Hoc bellum actum est pridie idus Augusti, largiente haec domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria nunc et semper et in secula seculorum. 
10.39.69 Dicat omnis spiritus: Amen.
11.1  INCIPIT DESCRIPTIO SANCTORVM LOCORVM HIERVSALEM
11.2 Si quis ab occidentalibus partibus Hierusalem adire uoluerit, solis ortum semper teneat, et Hierosolimitani loci oratoria ita inueniet, sicut hic notatur. 
11.3 In Hierusalem est cubiculum uno lapide coopertum, ubi Salomon Sapientiam scripsit. 
11.4 Et ibi inter templum et altare in marmore ante aram sanguis Zachariae fusus est. 
11.5 Inde non longe est lapis, ad quem per singulos annos Iudaei ueniunt, et unguentes eum lamentantur, et sic cum gemitu redeunt. 
11.6 Ibi est domus Ezechiae regis ruda, cui ter quinos annos Deus addidit.
END

Here is the August 5 assignment.  We are almost there!

10.39.44 Stabant autem inimici Dei excecati et stupefacti, ac uidentes Christi milites apertis oculis nil uidebant, et contra Christianos engere se non audebant, uirtute Dei tremefacti.
10.39.45 Pro nimio timore ascendebant in arbores, in quibus putabant se abscondere; at nostri sagittando et cum lanceis et ensibus occidendo eos ad terram precipitabant. 
10.39.46 Alii autem iactabant se in terram, non audentes erigere se contra nos. 
10.39.47 Nostri igitur illos detruncabant, sicut aliquis detruncat animalia ad macellum. 
10.39.48 Comes Sancti Egidii iuxta mare occidit ex eis sine numero. 
10.39.49 Alii uero se precipitabant in mare, alii fugiebant huc illucque.
10.39.50 Veniens itaque ammirauissus ante ciuitatem, dolens et maerens, lacrimando dixit: "O deorum spiritus, quis unquam uidit uel audiuit talia? 
10.39.51 Tanta potestas, tanta uirtus, tanta militia quae nunquam ab ulla gente fuit superata, modo a tantilla gente Christianorum est deuicta! 
10.39.52 Heu mihi tristis ac dolens, quid amplius dicam? 
10.39.53 Superatus sum a gente mendica, inermi et pauperrima; quae non habet nisi saccum et peram. 
10.39.54 Ipsa modo persequitur gentem Aegiptiacam, quae illi plerumque suas largita est elemosinas, dum olim per omnem nostram patriam mendicarent. 
10.39.55 Huc conduxi ad conuentionem ducenta milia militum, et uideo ipsos laxis frenis fugientes per uiam Babylonicam, et non audent reuerti aduersus gentem Francigenam. 
10.39.56 Iuro per Machumet et per omnia deorum numina, quod ulterius non retinebo milites conuentione aliqua, quia expulsus sum a gente aduena. 
10.39.57 Conduxi omnia armorum genera, et omnia machinamenta ut eos obsiderem in Hierusalem, et ipsi preuenerunt me ad bellum itinere dierum duorum. 
10.39.58 Heu michi, quid amplius dicam? 

END

Here is the assignment for July 29.

10.39.30 Sero autem facto, patriarcha fecit preconari per omnem hostem, ut in summo mane cras essent omnes parati ad bellum, excommunicans ne ullus homo intenderet ad ulla spolia donec bellum esset factum; sed eo facto reuerterentur cum felici gaudio ad capiendum quicquid eis predestinatum esset a Domino.
10.39.31 Summo uero diluculo in sexta feria intrauerunt in uallem nimis puichram    secus litus maris, in qua suas ordinauerunt acies. 
10.39.32 Dux instruxit suam aciem, et comes Nortmanniae suam, comes Sancti Egidii suam, comes Flandrensis suam, comes Eustachius suam, Tancredus et Gaston suam. 
10.39.33 Ordinauerunt quoque pedites et sagittarios qui precederent milites; et sic ordinauerunt omnia, statimque coeperunt militare in nomine domini Iesu Christi. 
10.39.34 In sinistra uero parte fuit dux Godefridus cum sua acie; comesque Sancti Egidii equitauit iuxta mare in dextera parte, comes Nortmanniae et comes Flandrensis et Tancredus omnesque alii equitabant in medio. 
10.39.35 Tunc nostri coeperunt paulatim ambulare. 
10.39.36 Pagani uero stabant parati ad bellum. 
10.39.37 Vnusquisque suum habebat uasculum pendens collo, ex quibus potarent persequentes nos; sed illis non licuit, gratia Dei.
10.39.38 Comes autem de Nortmannia cernens ammirauissi stantarum habere quoddam pomum aureum in summitate hastae, quae erat cooperta argento, ruit uehementer super illum, eumque uulnerauit usque ad mortem. 
10.39.39 Ex alia parte, comes Flandrensis nimis acriter illos inuasit. 
10.39.40 Tancredus igitur impetum fecit per medium tentoriorum eorum. 
10.39.41 Quod uidentes pagani, continuo inierunt fugam. 
10.39.42 Paganorum multitudo erat innumerabilis, numerumque eorum nemo scit nisi solus Deus. 
10.39.43 Bella uero erant immensa; sed uirtus diuina comitabatur nobiscum tam magna, tam fortis, quod statim superauimus illos. 

END

Here is the assignment for July 22!

10.39.19 Comes uero Sancti Egidii ac Rotbertus Nortmannus dixerunt se non exituros, nisi certum bellum scirent.
10.39.20 Iusserunt ergo militibus suis, ut pergerent uidere si bellum uere esset; et reuerterentur quantocius, qui ipsi mox essent parati ire. 
10.39.21 Ierunt illi, uideruntque bellum, et cito renuntiauerunt se uidisse oculis suis. 
10.39.22 Continuo dux apprehenso Marturanensi episcopo, mandauit Hierusalem, quo milites qui ibi erant preparent se et ueniant ad bellum.
10.39.23 Quarta uero feria, illi principes exierunt, et militauerunt ad bellum. 
10.39.24 Episcopus uero Marturanensis rediit, reportans uerba missa patriarchae et duci, exieruntque Saraceni obuiam ei, et apprehensum secum duxerunt. 
10.39.25 Petrus uero Heremita remansit Hierusalem, ordinando et precipiendo Grecis et Latinis atque clericis, ut fideliter Deo processionem celebrarent, et orationes elemosinasque facerent, ut Deus populo suo uictoriam daret. 
10.39.26 Clerici et presbyten, induti sacris uestibus ad Templum Domini conduxere processionem, missas et orationes decantantes, ut suum defenderet populum.
10.39.27 Denique patriarcha et episcopi aliique seniores congregati sunt ad flumen, quod est ex hac parte Scalonae. 
10.39.28 Illic multa animalia, boum, camelorum, ouium, atque omnium bonorum depredati sunt. 
10.39.29 Venerunt autem Arabes fere trecenti irrueruntque nostri super illos, et apprehenderunt duos ex eis, persequentes alios usque ad eorum exercitum. 
END

Here is the assignment for July 15!

10.39.6 Octauo autem die quo ciuitas fuit capta, elegerunt ducem Godefridum principem ciuitatis, qui debellaret paganos et custodiret Christianos. 
10.39.7 Similiter elegerunt patriarcham sapientissimum et honorabilem uirum nomine Arnulfum, in die sancti Petri ad Vincula. 
10.39.8 Haec ciuitas fuit capta a Christianis Dei XV die Iulii, in sexta feria.
10.39.9 Interea nuntius uenit Tancredo et comiti Eustachio, ut prepararent se et pergerent ad recipiendam Neopolitanam urbem. 
10.39.10 Exierunt illi et duxerunt secum multos milites et pedones, et peruenerunt ad urbem. 
10.39.11 Habitatores vero illius reddiderunt se ilico. 
10.39.12 Denuo mandauit illis dux, ut cito uenirent ad bellum quod nobis ammirauisus Babyloniae preparat urbi Scalonae. 
10.39.13 Illi autem festinando intrauerunt montaneam quaerentes Saracenorum bella, et uenerunt Caesaream. 
10.39.14 Itaque uenientes illi iuxta mare ad urbem Ramole, illic inuenerunt multos Arabes, qui precursores erant belli. 
10.39.15 Quos nostri persequentes, apprehenderunt plures ex eis, qui dixerunt omnia belli noua, ubi essent et quot essent, aut ubi bellare disponerent contra Christianos. 
10.39.16 Quod audiens Tancredus statim misit nuntium Hierusalem duci Godefrido et patriarchae, omnibusque principibus dicens: "Sciatis quod nobis paratum est bellum Scalonae, uenite ergo festinanter cum omni uirtute quam habere poteritis!" 
10.39.17 Tunc iussit dux summoneri omnes, ut fideliter irent preparati Scalonam, obuiam inimicis nostris. 
10.39.18 Ipse uero cum patriarcha et Rotberto Flandrensi comite exiuit de urbe in feria tertia, et Marturanensis episcopus cum eis. 

END

The assignment for July 8.  We have two weeks for this assignment due to 4th of July!

10.38.24 In quo congregati, dederunt nostris maximum bellum per totum diem, ita ut sanguis illorum per totum templum flueret. 
10.38.25 Tandem superatis paganis, apprehenderunt nostri masculos et feminas sat in templo, et occiderunt quos uoluerunt, et quos uoluerunt retinuerunt uiuos. 
10.38.26 Super Templum uero Salomonis erat maxima paganorum congregatio utriusque sexus, quibus Taucredus et Gaston de Beert dederunt sua uexilla.
10.38.27 Mox cucurrerunt per uniuersam urbem, capientes aurum et argentum, equos et mulos, domosque plenas omnibus bonis. 
10.38.28 Venerunt autem omnes nostri gaudentes et prae nimio gaudio plorantes ad nostri Saluatoris Iesu sepuichrum adorandum, et reddiderunt ei capitale debitum. 
10.38.29 Mane autem facto ascenderunt nostri caute supra tectum templi, et inuaserunt Saracenos masculos et feminas, decollantes eos nudis ensibus. 
10.38.30 Alli uero dabant se precipites e templo. 
10.38.31 Hoc uidens Tancredus iratus est nimis.
10.39.1 Tunc nostri tenuerunt concilium, ut unusquisque faceret elemosinas cum orationibus, quatinus sibi Deus eligeret quem uellet regnare super alios et regere ciuitatem. 
10.39.2 Iusserunt quoque Saracenos mortuos omnes eici foras, prae nimio foetore; quia omnis urbs fere plena erat illorum cadaueribus. 
10.39.3 Et uiui Saraceni trahebant mortuos ante portarum exitus, et ordinabant montes ex eis, quasi essent domos. 
10.39.4 Tales occisiones de paganorum gente nullus unquam audiuit nec uidit; quoniam pyrae erant ordinatae ex eis sicut metae, et nemo scit numerum eorum nisi solus Deus. 
10.39.5 Fecit uero comes Raimundus conduci amiralium et alios qui cum eo erant, usque Scalonam, sanos et illaesos.

END

The assignment for June 24.

10.38.10 Sexta uero feria summo mane undique aggredimur urbem, et nichil ei nocere potuimus, eramusque omnes stupefacti ac in nimio pauore. 
10.38.11 Appropinquante autem hora scilicet in qua Dominus noster Iesus Christus dignatus est pro nobis sufferre patibulum crucis, nostri milites fortiter pugnabant in castello, uidelicet dux Godefridus, et comes Eustachius frater eius. 
10.38.12 Tunc ascendit quidam miles ex nostris Laetholdus nomine super murum urbis. 
10.38.13 Mox uero ut ascendit, omnes defensores ciuitatis fungerunt per muros et per ciuitatem, nostrique subsecuti persequebantur eos occidendo et detruncando usque ad Templum Salomonis. 
10.38.14 Ibique talis occisio fuit, ut nostri in sanguine illorum pedes usque ad cauillas mitterent.
10.38.15 At Raimundus comes a meridie conduxit suum exercitum et castellum usque prope murum, sed inter castellum et murum erat quaedam fouea nimis profunda. 
10.38.16 Tunc consiliati sunt nostri ut implerent foueam, feceruntque preconari, ut si aliquis in illam foueam portasset tres petras, unum haberet denarium.
10.38.17 Perdurauit uero haec impletio per tres dies et noctes. 
10.38.18 Tandem plena fouea conduxerunt castellum iuxta murum. 
10.38.19 Illi autem qui intus erant mirabiliter preliabantur cum nostris, igne et lapidibus. 
10.38.20 Audiens itaque comes quod Franci essent in urbe, suis dixit hominibus: "Quid tardatis? 
10.38.21 Ecce omnes Francigenae iam sunt in urbe." 
10.38.22 Amiralius itaque qui erat in Turri David, reddidit se comiti, eique aperuit portam ubi peregrini persoluere solebant tributa. 
10.38.23 Intrantes autem nostri ciuitatem peregrini, persequebantur et occidebant Saracenos usque ad Templum Salomonis.

END
Wait while more posts are being loaded