Shared publicly  - 
 
Veteri anno ualedicamus concinentes cum Horatio hoc carmen dulcissimum (carm. III 9):
[...] LYDIA: Quamquam sīdere pulchrior
ille* est, tū* leuior cortice* et improbō
īrācundior Hadriā*,
tēcum uīuere amem, tēcum obeam libēns*."
_____________________________
*ille = Calais, adolescens pulcherrimus
*tu = Horatius poeta
*leuior cortice = inconstans
*Hadria = Adriaticum mare
*obeam libens = gaudeam mori
______________________________

Annum nouum uobis precor felicem faustum fortunatum!
1